- POLIS
- I.POLISurbs Aegypti, civis, Polites, et Polieus, quô nomine Iuppiter illic colitur. Femininum Polias. Steph.II.POLISurbs, Graece πόλις, in Epitaphio, quod habetur apud Ughellum, Tom. VII. Ital. sacr. p. 894.Hos rea more habuit, Reatina Polis sepelivit.Eandem vocem adhibet Bondelmontius, in Descript. Constantinop. Tertiaque quarta columnarum quasi in medio Polis sunt positae. Vide ibi Notas Car. du Fresne, ut et Eundem in Glossar. Sic in Latium citimum translata vox, urbem in generenotat: apud Graecos vero Scriptores Πόλις, sine adiectione, de Alexandria Aegypti, per excellentiam, effertur; sicut Α῎ςτυ, de urbe Athenarum, et Urbs, apud Latinos, deurbe Roma. Frid. Hildebrandus ad C. Nepotis Themistoclem etc. Hinc fortê politanae plateae, apud Adamnanum de Locis Sanctis, l. 1. c. 1. Camelorum et equorum ——— numerositas ———— per illas politanas plateas stercorum abominationes propriorum passim sternit. Ubi quidam MSS. habent politarias, Gretzerus politas legendum censet, h. e. elegantes: Carolo du Fresne sunt urbicae plateae, tamquam ex πόλις nomine effictô etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.